Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.10.1 Cic. Fam. 13.10.4 (English) >>Cic. Fam. 13.11.1

13.10.3 his autem temporibus a me Brundisio cum litteris et mandatis profectus ad Caesarem est ; qua in re et amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando fidem. videor mihi, cum separatim de probitate eius et moribus dicturus fuissem, si prius causam cur eum tanto opere diligerem tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse. sed tamen separatim promitto in meque recipio fore eum tibi et voluptati et usui ; nam et modestum hominem cognosces et prudentem et a cupiditate omni remotissimum, praeterea magni laboris summaeque industriae.

13.10.4 neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi, cum bene cognoris, iudicanda sunt ; sed tamen in omnibus novis coniunctionibus interest qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores aperiantur ; quod ego his litteris efficere volui ; etsi id ipsa per se necessitudo quaesturae effecisse debet ; sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito. cura igitur, si me tanti facis quanti et Varro existimat et ipse sentio, ut quam primum intellegam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.10.1 Cic. Fam. 13.10.4 (English) >>Cic. Fam. 13.11.1

Powered by PhiloLogic